Matthæum Chapter 6

For English

Read Matthæum Chapter 6 Online

Read Matthæum Chapter 6 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Matthæum in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Matthæum and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Matthæum 6

Caput 6

1. adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est

2. cum ergo facies elemosynam noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt in synagogis et in vicis ut honorificentur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam

3. te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua

4. ut sit elemosyna tua in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

5. et cum oratis non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare ut videantur ab hominibus amen dico vobis receperunt mercedem suam

6. tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

7. orantes autem nolite multum loqui sicut ethnici putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur

8. nolite ergo adsimilari eis scit enim Pater vester quibus opus sit vobis antequam petatis eum

9. sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum

10. veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra

11. panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie

12. et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus debitoribus nostris

13. et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo

14. si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra

15. si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet peccata vestra

16. cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes amen dico vobis quia receperunt mercedem suam

17. tu autem cum ieiunas ungue caput tuum et faciem tuam lava

18. ne videaris hominibus ieiunans sed Patri tuo qui est in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi

19. nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi erugo et tinea demolitur ubi fures effodiunt et furantur

20. thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur

21. ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum

22. lucerna corporis est oculus si fuerit oculus tuus simplex totum corpus tuum lucidum erit

23. si autem oculus tuus nequam fuerit totum corpus tuum tenebrosum erit si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt tenebrae quantae erunt

24. nemo potest duobus dominis servire aut enim unum odio habebit et alterum diliget aut unum sustinebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae

25. ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus est quam esca et corpus plus est quam vestimentum

26. respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit illa nonne vos magis pluris estis illis

27. quis autem vestrum cogitans potest adicere ad staturam suam cubitum unum

28. et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia agri quomodo crescunt non laborant nec nent

29. dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis

30. si autem faenum agri quod hodie est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos minimae fidei

31. nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut quid bibemus aut quo operiemur

32. haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis

33. quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia haec adicientur vobis

34. nolite ergo esse solliciti in crastinum crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipse sufficit diei malitia sua

About Matthæum Chapter 6

Read Matthæum Chapter 6 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Matthæum in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Matthæum
Chapter: 6
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Matthæum. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Matthæum Chapter 6 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Matthæum Chapter 6?

Matthæum Chapter 6 is part of the Book of Matthæum in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Matthæum Chapter 6 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from matthæum

  1. Matthæum Chapter 12
  2. Matthæum Chapter 5
  3. Matthæum Chapter 23
  4. Matthæum Chapter 15
  5. Matthæum Chapter 14
  6. Matthæum Chapter 22
  7. Matthæum Chapter 11

Explore More from Novum Testamentum

  1. Marcum Chapter 9
  2. Ad Ephesios Chapter 3
  3. Ad Corinthios I Chapter 8
  4. Ad Corinthios II Chapter 5
  5. Actus Chapter 18
  6. Ad Corinthios I Chapter 1
  7. Ad Romanos Chapter 3

Related Chapters & Readings

  1. Paralipomenon II Chapter 22
  2. Jeremiæ Chapter 5
  3. Psalmi Chapter 30
  4. Psalmi Chapter 16
  5. Nehemiae Chapter 10
  6. Eclesiastes Chapter 10
  7. Paralipomenon II Chapter 23
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *