Judæ Chapter 1

For English

Read Judæ Chapter 1 Online

Read Judæ Chapter 1 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Judæ in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Judæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

1

Judæ 1

Caput 1

1. Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis

2. misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur

3. carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei

4. subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes

5. commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit

6. angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit

7. sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes

8. similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant

9. cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus

10. hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur

11. vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt

12. hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae

13. fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est

14. prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis

15. facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii

16. hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa

17. vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi

18. quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum

19. hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes

20. vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes

21. ipsos vos in dilectione Dei servate

22. et hos quidem arguite iudicatos

23. illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam

24. ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione

25. soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen

About Judæ Chapter 1

Read Judæ Chapter 1 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Judæ in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Judæ
Chapter: 1
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Judæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Judæ Chapter 1 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Judæ Chapter 1?

Judæ Chapter 1 is part of the Book of Judæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Judæ Chapter 1 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Judæ

Explore More from Novum Testamentum

  1. Ad Philippenses Chapter 2
  2. I Ioannis Chapter 3
  3. Actus Chapter 22
  4. Matthæum Chapter 15
  5. Actus Chapter 6
  6. Actus Chapter 10
  7. Marcum Chapter 7

Related Chapters & Readings

  1. Eclesiastes Chapter 9
  2. Nehemiae Chapter 3
  3. Psalmi Chapter 25
  4. Ad Corinthios I Chapter 16
  5. I ad Timotheum Chapter 1
  6. Psalmi Chapter 108
  7. Iacobi Chapter 1
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *