Isaiæ Chapter 36

For English

Read Isaiæ Chapter 36 Online

Read Isaiæ Chapter 36 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Isaiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Isaiæ 36

Caput 36

1. et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas

2. et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis

3. et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis

4. et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis

5. aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me

6. ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo

7. quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis

8. et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum

9. et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus

10. et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam

11. et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum

12. et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum

13. et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum

14. haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos

15. et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum

16. nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae

17. donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum

18. ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum

19. ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea

20. quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea

21. et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei

22. et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis

About Isaiæ Chapter 36

Read Isaiæ Chapter 36 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Isaiæ
Chapter: 36
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Isaiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Isaiæ Chapter 36 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Isaiæ Chapter 36?

Isaiæ Chapter 36 is part of the Book of Isaiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Isaiæ Chapter 36 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Isaiæ

  1. Isaiæ Chapter 42
  2. Isaiæ Chapter 49
  3. Isaiæ Chapter 33
  4. Isaiæ Chapter 23
  5. Isaiæ Chapter 13
  6. Isaiæ Chapter 9
  7. Isaiæ Chapter 2

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Levítivo Chapter 12
  2. Paralipomenon II Chapter 22
  3. Levítivo Chapter 13
  4. Levítivo Chapter 21
  5. Nehemiae Chapter 8
  6. Samuelis II Chapter 10
  7. Zachariæ Chapter 10

Related Chapters & Readings

  1. Ad Corinthios I Chapter 4
  2. Ad Philemonem Chapter 1
  3. Malachiæ Chapter 2
  4. Isaiæ Chapter 37
  5. Actus Chapter 18
  6. Proverbia Chapter 1
  7. Jó Chapter 5
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *