Ioannem Chapter 5

For English

Read Ioannem Chapter 5 Online

Read Ioannem Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ioannem in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ioannem and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ioannem 5

Caput 5

1. post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis

2. est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens

3. in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum

5. erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua

6. hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri

7. respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit

8. dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula

9. et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die

10. dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum

11. respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula

12. interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula

13. is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco

14. postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat

15. abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum

16. propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato

17. Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor

18. propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis

19. amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit

20. Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini

21. sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat

22. neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio

23. ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum

24. amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam

25. amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent

26. sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso

27. et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est

28. nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius

29. et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii

30. non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me

31. si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum

32. alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me

33. vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati

34. ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis

35. ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius

36. ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit

37. et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis

38. et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis

39. scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me

40. et non vultis venire ad me ut vitam habeatis

41. claritatem ab hominibus non accipio

42. sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis

43. ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis

44. quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis

45. nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis

46. si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit

47. si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis

About Ioannem Chapter 5

Read Ioannem Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ioannem in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ioannem
Chapter: 5
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ioannem. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ioannem Chapter 5 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ioannem Chapter 5?

Ioannem Chapter 5 is part of the Book of Ioannem in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ioannem Chapter 5 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from ioannem

  1. Ioannem Chapter 21
  2. Ioannem Chapter 14
  3. Ioannem Chapter 4
  4. Ioannem Chapter 2
  5. Ioannem Chapter 19
  6. Ioannem Chapter 13
  7. Ioannem Chapter 18

Explore More from Novum Testamentum

  1. Matthæum Chapter 18
  2. Lucam Chapter 18
  3. Ad Colossenses Chapter 2
  4. Actus Chapter 21
  5. Matthæum Chapter 10
  6. Marcum Chapter 2
  7. Ad Romanos Chapter 1

Related Chapters & Readings

  1. Paralipomenon II Chapter 10
  2. Exodus Chapter 30
  3. Psalmi Chapter 143
  4. Deuteronomium Chapter 19
  5. Iosue Chapter 19
  6. Eclesiastes Chapter 5
  7. Ad Romanos Chapter 5
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *