Jó Chapter 33

For English

Read Jó Chapter 33 Online

Read Jó Chapter 33 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jó in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Jó and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Jó 33

Caput 33

1. audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta

2. ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis

3. simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur

4. spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me

5. si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste

6. ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum

7. verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis

8. dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi

9. mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me

10. quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi

11. posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas

12. hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine

13. adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi

14. semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit

15. per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo

16. tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam

17. ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia

18. eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium

19. increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit

20. abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis

21. tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur

22. adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis

23. si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem

24. miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier

25. consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae

26. deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam

27. respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi

28. liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret

29. ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos

30. ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium

31. adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar

32. si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum

33. quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam

About Jó Chapter 33

Read Jó Chapter 33 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Jó in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Jó
Chapter: 33
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Jó. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Jó Chapter 33 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Jó Chapter 33?

Jó Chapter 33 is part of the Book of Jó in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Jó Chapter 33 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from jó

  1. Jó Chapter 6
  2. Jó Chapter 41
  3. Jó Chapter 18
  4. Jó Chapter 8
  5. Jó Chapter 1
  6. Jó Chapter 1
  7. Jó Chapter 9

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Proverbia Chapter 8
  2. Psalmi Chapter 134
  3. Psalmi Chapter 76
  4. Numeri Chapter 17
  5. Eclesiastes Chapter 4
  6. Isaiæ Chapter 28
  7. Proverbia Chapter 10

Related Chapters & Readings

  1. Isaiæ Chapter 53
  2. Numeri Chapter 6
  3. I ad Timotheum Chapter 4
  4. Ester Chapter 3
  5. Ad Colossenses Chapter 3
  6. Regum II Chapter 13
  7. Psalmi Chapter 109
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *